torna alla copertina

Click sul titolo per tornare alla copertina


Criteri di edizione

Il testo latino è riportato integralmente nella forma originale, fatta eccezione per lo svolgimento delle abbreviazioni, la punteggiatura e le maiuscole, adeguati ai sistemi correnti. Le parole in sigla sono svolte tra parentesi tonde, le integrazioni di lettere, sillabe o parole mancanti sono poste fra parentesi quadre, le espunzioni fra parentesi acute. La divisione dell'opuscolo in paragrafi (indicati nei riferimenti col segno: ) è conforme all'originale, ma ad essa è stata premessa una numerazione araba per comodità di richiamo. I titoli dei si trovano generalmente riportati sul margine dei fogli del ms. nella loro sequenza e corrispondenza; di essi peṛ mancano quelli riferiti ai numeri 2-12, 38, 101 e 102, qui suppliti con indicazioni desunte dal contesto di riferimento, chiuse fra parentesi tonde se meramente indicativi, fra parentesi quadre se ricostruiti. Si è evitato di ripetere per ciascuno dei 67, 72, 80 e 97 il titolo che questi riportano sia sul margine che al principio del testo. Viene qui inoltre proposto un indice generale del De flore (v. infra, Parte III) secondo la sequenza numerica dei .

Ad evitare incertezze si dà conferma delle letture: primitus ( 8), eorum ( 20), perfectorum ( 84), mentre i termini: cocuntur ( 23), petrosilino ( 43), defeccionem ( 53), capud ( 56), percicis ( 57), salcis ( 96), fricsa ( 98), horidam ( 103) vanno considerati come varianti grafiche e come tali sono inseriti nell'elenco specifico riportato infra, Parte IV.

Nella traduzione, in cui la scorrevolezza è stata sacrificata alla massima aderenza al testo medioevale, sono evidenziati in corsivo i termini che non hanno nessun possibile o adeguato corrispettivo nella nostra lingua.


De flore dietarum(*)

PROLOGUS

De IIII humoribus

Fai clic sull'immagine per ingrandire1) - Corpus humanum ex IIIIor constat humoribus, ex sanguine scilicet et colera rubea et colera nigra cum flegmate. Sanguis dominatur in dextero latere sub epate, colera rubea ibidem; in sinistro vero latere, scilicet in splene, colera nigra. Flegmatis autem una pars est in capite, alia in vesica, alia in corde. Sanguis est fervidus, humidus, dulcis, colera r(ubea) amara, viridis, ignea, sicca, colera ni(gra), acida, frigida et sicca, flegma insipidum, frigidum et hu[m]idum.
Sanguis crescit in uno tempore, idest in vere, ab VIII idus febroarii usque ad IIII idus maij. Colera r(ubea) in estate, idest ab VIII idus maii usque ad VIII idus augusti. Colera ni(gra) in autumpno, idest ab VIII idus augusti usque ad IIII idus novembris. Flegma vero in hyeme, idest ab VIII idus novembris usque ad VIII idus febroarii. Sanguis dominatur ab hora noctis IX usque ad terciam diei, colera r(ubea) ab hora diei III usque ad IX diei, colera n(igra) ab hora diei IX usque ad III noctis, flegma ab hora noctis tercia usque ad IX noctis.
Sanguis h(abe)t respirationem per nares, colera r(ubea) per aures, colera n(igra) per occulos, flegma per os.

2) - Flegma dominatur in pueris cum sanguine usque ad annos XV, inde colera r(ubea) usque ad annos XXVIII; ex inde colera n(igra) usque XLII cum maxima parte sanguinis. Hinc usque ad summam etatem, sicut in pueris, dominatur flegma.

3) - Sanguis facit hominem boni voti, simplicem, modestum, blandum, ylarem, summum et plenum.

4) - Colera r(ubea) facit hominem iracundum, ingeniosum, acutum, levem, audacem, macilentum, plurimum comedentem et cito digerentem.

5) - Colera ni(gra) facit hominem subdolum, iracundum, avarum, timidum, tristem, invidum.

6) - Flegma facit hominem compositum sed pigrum, inter se cogitantem, minus audacem, canos in capite habentem.

7) - Sciendum est, quotiens aliquis supradictorum hu(morum) alios excesserit, nisi a medico cito subveniatur, oriri non modicam distemperantiam vel egritudinem, sed siquis est doctus et diligens medicus egrotanti bene succurrere potest.
Nam si egritudo fuerit nata ex sanguine, qui est dulcis, calidus et hu(midus), ex amaris, frigidis et siccis curetur.
Si ex colera r(ubea), que est amara, ignea et sicca, ex dulcibus, frigidis et hu(midis) curatur.
Si ex colera n(igra), que frigida est et acida et sicca, calidis et hu(midis) et dulcibus sanatur.
Si ex flegmate, quod frigidum est et humidum, sanabitur calidis et siccis.
Quod si medicus negligens fuerit et imperitus, longa erit egritudo et tam diu protrahetur quousque hu(mor) ille tempus illius hu(moris) pertranseat et alius humor superexcedat atque humor excludatur a quo egritudo nata fuerit.
Ideoque scribendum est de cibis et potibus, qui sunt calidi et qui fri(gidi), qui humidi et qui sicci et quibusdam aliis ad supradictorum hu(morum) complexionem custodiendam necessariis et primum de frumento.


[DE CIBIS ET POTIBUS]

8) - [De frumento]

Frumentum omnibus granis laudabilius et temperatius est, calidum enim est in primo gradu, inter hu(midum) et sic(cum) temperatum, tamen videtur habere divisam naturam.
Sunt enim frumenti divisa genera: aliud est spissum et grave et frangi difficile, coloris exterius crocei, interius vero al(bi), superficie lene et lucidum, aliud rarum et leve, frangi facile, interiora eius albissima, superficie non lene. Farina et medulla primitus ex substantia sui corticem vincit et furfurem. Hoc melius est faciende simile quam farine, nutrimentum eius plus, eiectio eius tarda, digestio dura et inobediens, ad confortationes membrorum et vires dandas magis valet quam ad sanitatis custodiam. Nam ad membrorum confortationem necessarius est cibus durus digeri et cicius dissolvi. Granum quod leve est et facile frangi, furfur et cortex exuberat et medulla; huius rei gratia ad nutrimentum corporis minus est aptum, ad dissolutionem facile. Ideoque ad sanitatis custodiam magis prevalet quam ad membrorum confortationem.
Frumentum vero aliud nascitur in terra crassa et pingui atque putribili quod pinguius et gravius in pondere, nutribiliusque existit, aliud in terra macra et sicca quod levius sicciusque existit in pondere et minus nutrit. Aliud nascitur in calida et sicca regione et minus est humidum, aliud in frigida et hu(mida) et magis est hu(midum), aliud in frigida et sicca et est ponderosum, medullam habet plurimam, cito digeritur et perfecte nutrit.
Item frumentum nascitur in moderato tempore, sed supervenientibus multis ymbribus humectetur. Vel nimius est vetus et cito desiccatur.
Frumentum quoque vel nimis novum pro humiditate vel nimis vetus pro siccitate. Siccum pro vetustate repudiatur, sed mediocre pro sui temperantia accipiatur.

9) - Granum fractum et simila, si cum lacte coqua[n]tur, sanguinem laudabilem generant et bene nutriunt, nec tamen uti bonum est.

10) - Farina secundum naturam molliciem accipit. Perfecte enim trita bene nutrit, cito digeritur, non perfecte enim trita non bene nutrit nec cito digeritur. Que vicina est molliciei nimis calefit et constipat, que longinqua est, e contrario, que mediocris est laudabilis est et bona.
Ius de farina factum purgamentum est pectoris et pulmonis eorumque lenit asperitatem.

11) - Ptisanum ex frumenti farina factum ad tussim valet et ad sanguinis fluxum; furfur calorem habet, lavat et mundificat et dissolvit.

12) - Panis calidior est frumento ex quo fit, propter molliciem et excoctionem. Cuius III formas esse scimus, magnam scilicet et mediam et parvam. Magna medulle plus habet, corticem duriorem, quod cortex parum nutrit, exsiccat et constipat. Medulla grossa est et viscosa et inflativa. Panis parvi et subtilis interiora perforat ignis et humiditatem medulle desiccat. Unde Ypoc(ra)s: panis parvus ac tenuis medulle est pauce, nutrimenti pauci, eiectio eius tarda, ventrem constipat.
Panis mediocris forma, conditione salis et fermenti mediocriter coctus, si ex farina candi[di]ssima supradictorum granorum fiat, mollitio[n]is et coctionis observata mediocritate, sanis et temperatis optimus est.
Panis magnus siccos iuvat, parvus et tenuis humidos; panis secundus minus nutrit et cicius digeritur.
Panis azimus nimium nutrit et tarde digeritur, multum tamen iuvat laborantes.


13) - De fermento

Fermentum, diversis compositum virtutibus, calorem habet parvum et frigiditatem, unde subtilem habet virtutem extrahendi humores ex interioribus corporis.


14) - De zipullis

Zipulle ex farina frumenti cibus grossus est pro viscositate olei et farine, ideo viscosum flegma generat et nocet epati et spleni, et renibus minus tamen nocet si cum melle manducetur.


15) - De frumento assato

Frumentum recens assatum igne magis nutrit et ventositatem minus facit, inflativum est in aqua coctum et viscosum generat hu(morem) et rugitum movet; si tamen bene digeritur multum nutrit et membra confortat, propterea dari oportet eis qui magis exercentur laboribus.


16) - De ordeo

Ordeum frigidum est et siccum in primo gradu, virtutem habet mundificativam et excolativam, nutrimentum ab inflatione liberum.


17) - De pane ordeaceo

Panis ordeaceus f(rigidus) est et siccus, minus nutriens quam panis frumenti et est constipativus. Hic cun unctis dietis debet comedi, ut est caro crassa atque butirum.


18) - De ptisano ex ordeo

Ptisanum ex ordeo factum f(rigidum) est et hu(midum) et aqua frigidius. Ptisanum occulos iuvat atque sitientes et acutis febribus laborantes.


19) - De milio

Milium f(rigidum) est in primo gra(du), s(iccum) in III°. Panis ex eo factus minimum nec laudabilem generat sanguinem, non est eis utilis qui carnem suam augmentari volunt et pinguescere, sed his solum modo quibus sicut refrigeratio aut confortatio humorum superfluorum desiccatio convenit.


20) - De panico

Panicum in forma et materia simile est milio, minus nutrit verumque tamen melius est in aqua coctum, quod fit ita: aut enim ablatis corticibus tantum in aqua coquatur, aut farina eorum bene purgata in aqua similiter coquatur. Quibuscumque modis comedatur aliqua pinguedine indiget.


21) - De fabis

Fabe si sunt virides humide sunt atque fl[egm]atice, si vero sicce frigide sunt et sicce et ventose et inflative et ad digerendum dure. Comedentes statim gravedinem capitis sentiunt et fatigationem; fumus enim per membra diffusus et in caput ascendens cerebro nocet et sompnia multa et corrupta inducit.


22) - De menta

Menta calida est et sicca in II° gradu.


23) - De fabis magnis et albis

Fabe magne et albe nec veteres in aqua cocte laudabiles sunt, si eiecta priori aqua altera adiungatur et sic coqua[n]tur. Que sine cortice cocuntur minus sunt inflative et cicius digeruntur; utreque cum pipere et cimino vel aliqua pinguedine. Utiliores sunt assate, minus ventositatis et inflationis habentes, sed ad digerendum sunt difficiles. Verumtamen si aqua infundatur post assationem et cum menta, cimino, origano comedantur duriciem amittunt.
Si cum cortice coquantur in aceto, ventri iuvant fluxum et dissinteriam et vomitum, et farina earum cum amigdaleo et zucc(ar)a confecta tussientes iuvat, pectoris et pulmonis asperitatem lenit.


24) - De cicere(1)

Cicer al(bum) calidum est in I gra(du), hu(midum) in medio. Niger calidior est al(bo) et minus hu(midus). Utrumque nutrit, urinam movet, menstrua provocat, sperma auget; aqua ubi coquitur cum cimino, aneto et cinnamo calefacit, grossos hu(mores) dissolvit, lapidem renum et vesice frangit. Niger ad hoc fortior est al(bo), albus vero magis nutribilis.
Sciendum est quod faba et cicer, si secundum quod superius docuimus bene coquantur et conficiantur, idem operantur quod frumentum in pasta et carnem, nutriunt et dilatant, et subtiliant cutem et inflant.


25) - De lentibus

Lentes f(rigide) sunt in II° gra(du), s(icce) in III°, propter hoc melancolicum sanguinem generant. Si vero eas temperare volueris, grandes et nove et coquibiles eligantur et emundentur et in aqua elixentur; qua eiecta, in aqua coquantur et cum aceto condiantur, et origano et menta, pipere et cimino et oleo vel pingui carne recenti.


26) - De robellis, idest geisis

Robelle, idest geise, f(rigide) sunt in I gra(du), medie inter sic(cum) et humidum; sine cortice cocte laudabiles sunt nec inflationem aut ventositatem generant; sicut fabe ad usum vero edendi bone sunt in estate et calida regione. Ius ex illis factum valet ad cordis lapsum, ad corizam et ad tussim et ad pectoris dolorem.


27) - De rappis

Rappe calide sunt et hu(mide), grossum cibum habentes et spermatis augmentantes et aliquantulum sunt dyuretice. Si coquantur in aqua illaque proiecta, in alia recoquantur cum pingui carne, bene nutriunt, carnem tamen mollem et inflatam generant.


28) - De radice

Radix ca(lida) est in III° gra(du), sic(ca) in II°; nutrimentum cuius est durum digestioni et grossum stomachoque nocivum. Est enim laxativa, renes et vesicam de crossis hu(moribus) purgat, urinam provocat, lapidem(2) frangit. Si vero cocta comedatur tussi de hu(midate) facte subvenit. Volentes eam pro vomitu sumere, ante cibum sumant, si propter supplementum secunde et tercie digestionis, post cibum sumatur, minorem agit tunc ventositatem superius ascendentem et cum sua gravitate inferius deponit cibum in locum digestionis et digeritur ut oportet.


29) - De orobis

Orobum calidum est in I° gra(du), siccum in II°.


30) - De cepis

Cepe calide sunt in IIII[to] gra(du) et sicce pariter, tamen humiditatis quiddam habent, inflationem et dolorem capitis faciu[n]t; oportet eas lacte et aceto condiri.


31) - De alliis

Allia calidiora sunt cepis et sicciora, maximum calorem facientia corpori et ac<c>uta sunt. Que si coquantur ardorem amittunt et potiora et(3) meliora sunt quam cibo; cocta magis nutriunt quam cruda, sanitatem custodiunt quia naturalem calorem confortant et digestionem adiuvant. Constipationem ventris habentes et capite dolentes non eis utantur.


32) - De porris

Porri ca(lidi) sunt in medio III[o] gra(du), in fine sicci, capitis dolorem faciunt, emorroidas adiuvant, ventositatem intestinorum expellunt. Sive cocti, sive crudi stomacho sunt nocivi quia nervos eius mordent acumine sui, fumus quoque eorum ad caput ascendens visui obstat et facit terribilia sopnia et timorosa nisi prius comedantur lactuce, portulace vel similia a quibus temperies accipiatur.


33) - De caulibus

Caulis f(rigidus) et siccus est in I gra(du), turbidum et melancolicum generat sanguinem. Qui dupplex est: quidam est bletis qui vocatur canabia et alius dicitur caulis verus. Alius est hyemalis, alius estivalis. Estivus acutior est hyemali, sed uterque ventrem humectat, urinam provocat. Sic autem temperetur et elixetur cum aqua; qua proiecta, in alia cum pingui carne recoquatur.


34) - De maratro

Maratrum calidum est in medio II[o] gra(du), siccum in eodem.


35) - De salvia

Salvia calida est et hu(mida).


36) - De pineis

Pinee calide sunt in II° gra(du), sicce in eodem.


37) - De spinachis

Spinachia f(rigida) et hu(mida) sunt in fine primi gradus.


38) - [De borragine]

Borrago calida et hu(mida) est in II° gra(du), habet proprietatem generandi leticiam ut apium.


39) - De atriplice

Atriplex f(rigida) est in II° gra(du), hu(mida) in I, parum nutrit, eius enim liquor est aquosus et cito eicitur, illos tamen iuvat qui sunt calide complexionis et sicce.


40) - De malva

Malva f(rigida) est in I gradu, hu(mida) in II°. Hec dissolvit flegmones, tussim sedat, asperitatem gutturis et pulmonis lenit si in aqua cum pinguedine coquatur.


41) - De lactuca

Lactuca f(rigida) est in II° gra(du) et hu(mida), herbis tamen omnibus nutribilior est; sanguis quem generat obtimus est, sitim mitigat, sopnum provocat; sive cocta sive cruda melior est modo nascens quam nata.


42) - De portulaca

Portulaca f(rigida) est in III° gra(du), hu(mida) in II°. Illis valet qui sunt calide nature. Valet ad intensionem stomachi et matricis, vesice et renum morsionem; calorem et febrium acumen extinguit, stomachum confortat et intestina, et purgat nata vulnera in vesica, sanguinis fluxum undecumque fluat constringit.


43) - De petrosilino

Petroselinum ca(lidum) est et s(iccum) in III° gradu, ideoque duriciei est incidens, urinam et menstrua provocat, ventositatem et inflationem dissolvit, renum dolorem ac vesice placat, poros corporis aperit et rarificat hu(mores) - attenuatos cum urina et sudore proicit -, purgat sanguinem, os stomachi aperit et maxime elixatum epatis vulnera mundificat, eorum opilationem aperit et apostemata eorum curat, maxime qui sunt in renibus, et ventositatem colerice passionis dissolvit.


44) - De cerofolio

Cerofolium ca(lidum) est in III° gra(du), sic(cum) in II[o]; potui datum cum mellicrato urinam provocat et menstrua, lateris dolorem, renum et vesice placat, ventris solutionem de grossa ventositate mitigat, stomachi ventositatem et omne viscosum dissolvit et ventositatem grossam.


45) - De ruta

Ruta domestica ca(lida) est et s(icca) in III° gradu, silvestris in IIIIto.


46) - De pastinaca

Blactra idest pastinaca ca(lida) est et s(icca) in III° gra(du), hu(mida) in medio primi.


47) - De cucurbita

Cucurbita f(rigida) et hu(mida) est in II[o] gra(du).


48) - De blita

Blita calida est et s(icca) in primo gradu.


49) - De sparago

Sparagus similiter f(rigidus) est et s(iccus) in I° gra(du).


50) - De aneto

Anetum calidum est in fine II[o] gra(du), s(iccum) in III°.


51) - De apio

Apium ca(lidum) est in III° gra(du), ventositatem dissolvit, urinam et menstrua provocat, co[n]stipationem splenis vel epatis aperit, sed tamen capitis dolorem gignit.


52) - De cucumeribus et citrolis

Cucumeres et citroli f(rigidi) sunt et hu(midi) in II° gra(du). Calorem et sitim extingunt, urinam provocant, sed citroli frigidiores sunt et aliquantulum stiptici.


53) - De fungis

Fungi f(rigidi) et hu(midi) sunt, ad digerendum duri et multam comesti angustiam in ore stomachi et gravitatem usque ad defeccionem et melancoliam generant.


54) - De ficubus

Ficus ca(lide) sunt in I° gra(du), virides hu(mide) sunt in II° gra(du), sicce inter hu(midum) et sic(cum) sunt temperate. Mediocriter nutriunt, bonum sanguinem generant, cito digeruntur, tussientes adiuvant, pectori, pulmoni, vesice et renibus munditiam provocant, sepe tamen et multum comedentes pediculis habundant.


55) - De moris

Mora f(rigida) sunt in II° gra(du), hu(mida) in III°. Si bene matura sunt, solubilia sunt, inmatura stiptica et f(rigida) sunt et sicca et stomacho calido et hu(mido) utilia.


56) - De prunis et cerasis

Pruna et cerasa frigida sunt in I° gra(du), hu(mida) in II°. Acida frigidiora sunt et solubiliora, calorem naturalem extingunt. Dulcia solubiliora sunt, sicca minus solvunt quam recentia. Si ante cibum sumantur et post vinum vetus et obtimum bibatur non nocent.
Pruna vero matura et aquosa sunt temperata in I gra(du), f(rigida) et sicca in II°; acida sunt frigidiora, ante cibum comesta sunt stiptica, post cibum vero meliora si obtimo vino conficiantur, stomachum confortant, fumum in capud ascendentem contrahunt.


57) - De percicis

Persica f(rigida) sunt et hu(mida) in II° gra(du), flegma generant, sed que facile ab osse separantur et tenere sunt substantie cicius digeruntur; hec quoque ante cibum sunt comedenda et obtimo vino conficienda.


58) - De citoniis

Citonia f(rigida) sunt et sicca in I° gra(du), sed sunt stiptica et stomachi calorem confortantia; ante cibum comesta constipant, post cibum solvunt.
Citonia parva et rotunda et odorifera meliora sunt.


59) - De pomis

Poma f(rigida) sunt et sicca et stomachi calorem confortantia, inmatura stiptica sunt et ad digerendum dura. Acida sunt frigidiora, dulcia vel odorifera inter calidum et f(rigidum) sunt mediocria, stomaticos cardiacos confortantia, sed tamen ante cibum minus sunt utilia, post cibum enim sunt sumenda.


60) - De malagranatis

Malagranata f(rigida) sunt, in humiditate et siccitate mediocria. Acida frigidiora sunt, coleram n(igram) extingunt, stomachum et epar confortant. Grana si sicca sint, solutioni ventris contraria [sunt], humores curant colericos. Grana si fuerint(4) in ora tussientes ex calore adiuvant. Dulcia inter calidum et f(rigidum) sunt temperata et sunt humida.


61) - De mespilis

Mespila f(rigida) sunt et humida in I gra(du), acida tamen siccis sunt priores, flegma generant, sequentes coleram extingunt.


62) - De nucibus

Nuces calide sunt et hu(mide) in II° gra(du); recentes minus sunt calide, cortex interior subtilis parum est constipativus.
Nuces mediocriter nutriunt sed in capite faciunt dolorem, bonum sanguinem generant et veneno obstant.


63) - De avellanis

Avellane calide sunt et sicce, dure ad digerendum et stomacho sunt gravissime, sed multum nutritive. Qui ante cibum eas comedunt securi sunt ne eis venenum noceat. Si cum ficu[bu]s manducentur valent contra morsus scorpionum.


64) - De amigdalis

Amigdale inter calidum et hu(midum), f(rigidum) et s(iccum) sunt temperate, adiuvant pulmonem et mundificant cum sint colative, mediocriter nutriunt, cum ficubus siccis comeste sunt solubiles. Quedam sunt amare et magis colative, pectus mundant, constipationem epatis ac splenis aperiunt, urinam provocant.


65) - De castaneis

Castane[e] inter f(rigidum) et c(alidum) sunt temperate et in II° gra(du) sicce, inflative sunt et ad digerendum dure, sed multum nutriunt.


66) - De dactilis

Dactili bene maturi calidi sunt et hu(midi), satis nutriunt et solutivi sunt, non maturi sunt stiptici et stomac(hi) confortativi.


67) - De uvis

Uve dividuntur in duo: est que prope acerba, non matura, est matura et dulcis; que matura est calida est et humida; que vero acida est frigida est in IIIIto gra(du), sicca in II°. Dulces et mature multo meliores sunt; si pellem exteriorem habent non tenuem et intus multum humide, solubiliores sunt.


68) - De uvis passis

Uve passe naturaliter sunt tales quales sunt ille unde fuerunt, sed calidiores et nutribiliores sunt, pectus et pulmonem adiuvant. Albe leniter nutriunt, facile nutriuntur, venas perforant et urinam provocant. Nigre sunt dure digestionis sed stomachum confortant, tamen si bene digeruntur multum nutriunt.
Uva sine corio laudabilior est vel[ut] solubilior.


69) - De olivis

Olivarum duo sunt genera, una enim oleum emittit, altera aquam olei. Redditura oleum magis nutritiva est; aquam reddit[ur]a confortat stomachum, precipue cum aceto comesta, matura tamen calida est, inmatura frigida.


70) - De oleo

Oleum recens, ab olivis novis, nigris et maturis quod emanat, calidum est et hu(midum) mediocriter, stomachum mollit et mediocriter humectat, cito in coleram transducitur.
Oleum ab olivis longe maturis si fuerit factum, omni carebit malicia quia aliquid remanebit ponticitatis, qua ablata, fit nocibile et cito in malos humores convertibile, stomachi tamen impedit digestionem; nisi vetus inconveniens erit usui, medicine utile.


71) - De melle

Mel calidum est et s(iccum) in II° gra(du), et frigidis et flegmaticis et senibus congruum, bonum enim sanguinem generat, calorem naturalem confortat. Colericis et iuvenibus non congruit: coleram r(ubeam) generat et colericos morbos et acutos maxime in estate. In his enim corporibus prius in colera[m] r(ubeam) quam in sanguinem mutatur. Colativum est et laxativum, acutum quoque, unde sitim facit; multum comedentes fastidientes facit et vomentes.


72) - De sale

Sal calidum est in II° gra(du), siccum in III°. Salis duo sunt genera, unum metallinum et aliud marinum. Metallinum laudabilius est quia caret lapidibus et est clarum et equale et est fortius marino. Marinum est vel si sit ex lacubus quos salinas vocamus vel ex aqua maris cocta sole estivo; quod melius si sit candidum. Utrumque mundificat, desiccat superfluitatem putridorum hu(morum) et grossorum, humiditatem naturalem conservat, poros cutis claudit, condimentum dat cibis.


73) - De eruca

Eruca calida est in I° gra(du), sicca in II°; colericis et sanguineis non convenit, frigidis naturaliter convenit quia eorum vim digestivam adiuvat, ventrem humectat.


74) - De pipere

Piper calidum est et sic(cum) in IIIIto gra(du), frigidum et hu(midum) habentibus stomachum valet, et pectus et pulmonem de viscoso flegmate mundat, ventositatem et inflationem aufert, urinam provocat.


75) - De sinapi

Sinapis ca(lida) est et s(icca) in medio IIII[to] gra(du), stomachum de grossis hu(moribus) mundificat.


76) - De cimino

Ciminum calidum est in III° gra(du), siccum in II°; ventositatem dissolvit, dolorem et tortionem ventris placat.


77) - De aceto

Acetum f(rigidum) est in I° gra(du), s(iccum) in III°, unde sue propter frigiditatis debilitationem corpus velociter perforat usque ad loca remota; dissolutivum est et extenuantem.


78) - De carne

Omnis caro ca(lida) est et hu(mida) et nutribilis et sanguinis generativa, sed tamen alia plus, alia minus.
Caro porcina ca(lida) est et humida, temperata, nutribilior quam quelibet alia caro et meliorem sanguinem generat.
Porcellina humidior et flegmatior.
Agnina ca(lida) [est] et hu(mida); feminina malum generat sanguinem.


79) - De edulina

Edulina est temperata et bonum sanguinem generat, bene nutrit.


80) - De caprina

Caprina caro malum sanguinem generat et melancolicum.


81) - De bovina

Bovina caro multum est nutritiva et grossa et ad digerendum dura et melancoliam generat.


82) - De vitulina

Vitulina caro temperata est bonumque sanguinem generat et sicut agnina et edulina annualis temperata, ita et vitulina. Est enim regula generalis: ex humida natus matre, in adolescentia propter nimiam humiditatem tum etatis tum matris, inlaudabilis est, e converso in sicca matre.


83) - De arietibus

Arietes iuvenes minus sunt hu(midi) et viscosi et meliorem sanguinem generant quam oves.
Oves non conveniunt nisi his qui sunt sicce complexionis, generant namque viscosum flegma.


84) - De carne castratorum

Caro castratorum cito digeritur et melius nutrit.
Caro crassa ventrem mollit et ad digerendum dura. Magra latera(5) desiccat et facile digeritur. Caro que est inter crassam et inacidam temperatior est; iuvenibus et se exercitantibus et raros poros habentibus convenientior est.
Caro pecudum iam adultarum bona et non nondum in etate perfectorum et caprorum castratorum. Ex<c>ercentibus vitulina et edulina bona.


85) - De anatibus et anseribus

Anates et anseres calide sunt et humide et malorum humorum generative.


86) - De carne silvestri

Omnis caro silvestris inlaudabilis est, melancolici sanguinis generativa; quibus tamen melior est capreolina et leporina.
Sciendum est quod animalium natura imitatrix est humane complexionis et in ca(lidum) et f(rigidum), in siccum et hu(midum) et hoc dietarii provideant. Quidquid in animalibus lancinabilius est ad comedendum, lacer(a)ti esse videntur(6).


87) - De capite

Caput cibus grossus est et multum nutritivus et ad digerendum durus.


88) - De cerebro

Cerebrum hu(midum) est et fastidiosum, medulla similiter.
Lingue sunt temperate.


89) - De pedibus et mamillis et testiculis

Pedes et aures atque labra ad digerendum facilia.
Mamille et testiculi fastidiosi sunt et boni sed parum fastidiosi.


90) - De epate

Epar bonum sanguinem generat et bene nutrit sed male digeritur.


91) - De splene

Splen malum generat sanguinem.
Pulmo flegmaticus est et cito digeritur.
Cor durum est ad digerendum, sed si possit digeri bene nutrit.


92) - De renibus

Renes similiter.
Stomachus facile digeritur frigidumque generat sanguinem.

Ossa fl(egm)atica sunt, cum carne comesta sunt meliora.


93) - De carne [volatilium]

Caro volatilium facilior est ad digerendum et laudabilior carne quadrupedum.


94) - De avibus communiter et primo de gallina

Gallina excedit omnia volatilia et fasiani et starni et pulli et perdices.
Passeres calidi sunt.
Turdi sunt moderati.
Palumbi parvi calidi sunt et melancolici sanguinis generativi.
Turtures melancolicum sanguinem generant.
Grues dure sunt et indigestibiles, similiter et pavones.

Galli castrati laudabiliores sunt omnibus volatilibus.
Extremitates volatilium meliores sunt omnibus aliis membris, sed maxime colla et ale.
Caro cum grano cocta multum est nutritiva et iuvat laborantes, cum aceto cocta convenit colericis, cum lacte nutribilior est et frigidis non convenit, cum caulis melancolicum sanguinem generat et est solubilis, cum rapis calidum et hu(midum) generat sperma.


95) - De frixis

Omnem frixum ca(lidum) est et siccum ac desiccantem, sed cum aceto factum valet stomacho flegmatico atque defecto.
Caro assata ca(lida) est et temperata et multum nutritiva et ad digerendum dura.


96) - De piscibus recentibus

Pisces recentes fri(gidi) sunt et hu(midi), universaliter flegma generantes, sed tamen in mari nascentes vel in aquis salcis parum sunt calidi. In petrosis vero nascentes omnibus aliis sunt laudabiliores, maxime in magno flumine claro atque currenti versantes. Isti enim pisces habent carnes teneras, non viscosas, digestibiles, bonum sanguinem generantes, iuvenibus et calidis convenientes et positis in calidis et estivis locis et ab egritudine exeuntibus.


97) - De piscibus lacuum

Pisces in lacubus nascentes aut lutosis aquis sive fetidis et turbidis et multum quietis, pessimi sunt valde.
Pisces scamosi meliores sunt scamis carentibus.
Pisces sicci et salsi calidi sunt et sicci, flegmaticis tamen conveniunt si non multum comedant.
Pisces recentes colericis conveniunt et calidum stomachum habentibus.


98) - De ovis

Ova galline meliora sunt ovis ceterarum omnium et post illa ova perdicum atque starnorum, si tamen recentia sint. Vetera quoque facta in calido loco minime sana sunt. Anserina, anetina, strucionina dura sunt et indigestibilia.
Ova elixa et mediocriter cocta apta sunt digestioni, sed ad duriciem cocta tarde digeruntur.
Ova fricsa indigestibili[or]a sunt ceteris et grassiora citoque in fumositatem et colericos hu(mores) ac putredinem convertibilia.
Cum oleo cocta in aquis et condimentis, scilicet pipere et cimino et similibus, laudabiliora sunt et facile digeruntur. Similiter in aqua cum carne crassa non bene cocta, sed tamen calida et bibita, asperitatem gutturis et pectoris leniunt.


99) - De caseo

Caseus vetus et siccus vel nimis salsus pessimus omnium, sitim facit et dolorem capitis et constipationem epatis et lapidem in renibus.


100) - De butiro

Butirum temperatum est in ca(lido) et hu(mido), valens ad pectoris et pulmonis purgationem. Si vero in his locis apostema fuerit butyrum cum melle maturescit.


101) - [De lacte]

Lac universaliter f(rigidum) et hu(midum) est, coagulatum vero siccum.
Serum vero hu(midum), calefacit et ventrem solvit.
Lac vaccinum nutribile est et a stomacho descendit durum.

Lac camelinum habundat aqua et est minus nutribile et cito digeritur, unde iuvat ydropicos.
Lac caprinum inter hec duo est mediocre quia hec tria vi eo sunt equalia.
Lac ovinum medium est inter vaccinum et caprinum.
Lac mulierum que sanorum sunt corporum optimum, omne enim lac ex infirmo animali pessimum.
Lac recens calidum est et aliquando valet contra venenum.

Lac in vere aquosum est, in estate temperatum et in autumpno tendit ad crossitiem.
Lac si animal pascatur calidis pascuis calidum est, si stipticis stipticum, si temperatis temperatum.
Lac vero aquosum malum est.


102) - [De vino]

Vinum recens ca(lidum) est in primo gra(du). Vetus transiens ad VII annos ca(lidum) in IIII[to] gra(du). Mediocre a duobus annis ad IIIIor ca(lidum) est in secundo gra(du).
Vinum quanto calidius tanto siccius et quanto minus ca(lidum) est tanto magis humidum est.
Vinum aliud album, aliud nigrum. Ex his componitur aureum, rubeum et glaucum et et[iam] roseum. Item aureum et citrinum et palmeum et subalbidum. Item vinum aliud dulce, aliud acerbum, aliud forte in odore et sapore. Vinum aliud subtile et aquosum aliud terrestre et grossum aliud mediocre.
Vinum si mediocre sit et ad misuram bibatur, prout etas, tempus, infirmitas vel sanitas exigit, sanum est. Medico autem necesse est ut in vino et in ceteris semper perpendat complexionem uniuscuiusque hominis et habundantiam humoris.
Vinum ut supra diximus bibitum moderate naturalem calorem confortat et augmentat, co(leram) r(ubeam) expellit cum sudore et urina, co(leram) nigram calefaciens et humectans temperat, solida, dura atque sicca membra ex labore et fatigatione nimia humectat, defectionem tollit egrotis et vires reducit, corpora pinguescit, virtutem et appetitum confortat, inflationem et ventositatem dissolvit. Sed neglecta rationali circumscriptione si bibatur, vel usque ad ebrietatem, generat mentis turbationem, stulticiam, apoplexiam, epilepsiam, paralisim, tremorem, spasmum et similia. Vene enin et ventriculi cerebri replentur et calor naturalis extinguitur.
Vinum album et grossum parum nutrit. Album et subtile satis est dyureticum, caloris natura congruum et dolorem capitis ex grossis hu(moribus) mitigat, nervos et membra adiuvat.
Vinum nigrum et grossum, ponticum, durum est ad digerendum et grossum sanguinem generat. Si iuvenibus detur ante cibum bonum est, virtutem enim tribuit et nutrimentum porcine carni vicinum. Senioribus ante cibum et post inconveniens est. Nigrum grossum et dulce non est bonum.
Vinum ruffum laudabilius est ad temperandum et adiungendum sanguinem et confortandum calorem naturalem, si in colore, odore et tempore mediocritas perpendatur.
Vinum subrufum, grossum et odoriferum male nutrit et bonum sanguinem facit.
Vinum grossum, rufum, ponticum minus est utile.
Vinum citrinum et subtile parum nutrit, tamen calidum est; citrinum grossum calidissimum est et acutissimum et cito ascendit ad caput; generat ebrietatem si sit vetus.
Vinum forte si est bibendum ante VI vel IIII horas multum aque admisceatur ei, vel panis mundus.
Vinum r(ufum) melius est nigro et in grossitudine et duricia. Roseum de rubeis uvis factum et palmeum melioris saporis est. Album et inaquosum nullam facit mundificacionem. Subalbidum aperit poros et vias venarum perforat et cito eicitur.
Vinum dulce melius est in actionibus suis quam subalbidum.

Vinum clarum, odoriferum, generat sanguinem clarum et inundat, cor confortat, animum letificat, tristiciam et angustiam expellit et omnibus etatibus et complexionibus convenit.
Vinum coctum sanum est.
Vinum de melle inflativum est et ventositatis generativum, epatis et splenis opilativum.
Vinum de uvis passis confortat stomachum.
Vinum de ficubus ventrem solvit et malos et flegmaticos humores generat.
Vinum de dactilis melancolicos generat humores, mentem percutit, vix digeritur, splen et epar opilat.
Vinum de fermento vel ordeo malos fumos generat et malos hu(mores), splen et epar constipat, lapidem in renibus creat et vix digeritur.
Considerare debet prudens medicus ut secundum naturam hominis et vini potare doceat, cum cui custodiam sanitatis cupit.


103) - De aqua

Aqua f(rigida) et hu(mida) est naturaliter. Aqua alia sapida alia insipida. Sapida alia calida, alia non. Calida bona est ad bibendum sicut de fontibus orientalibus inest lucida, lenis, nullius odoris, cito calescens et cito frigescens, stomachum non gravans sed refrigidans et humectans et cito eicitur. Huic secunda(7) est que est inter estivum orientalem et estivum occidentalem posita, cuius fons dicitur septentrionalis. Aqua fluens de montibus super petram, clarissimam arenam fortiter currens, post has tenet priorem gradum sanitatis; in hyeme enim sunt calide et in estate frigide.
Aqua non pura est illa que aliquantulum redolet et est sapida aut turbida, aut que ex grandine vel nive conficitur. Huiusmodi aque faciunt opilationem in epate et lapidem in renibus et difficile a stomacho egrediuntur.
Aqua putrida, sicut aqua paludum et lacuum, seu aqua in quam putredines civitatum influunt, sive lutosa et calida et spissa, splenem et epar magnificat, stomachum corripit, cutem horidam facit, diversas febres inducit.
Aqua pluvialis ceteris est laudabilior, est levior et mundior.
Aqua tonitrualis bona est quia tonitruum motu suo subtiliat fumum.


104) - De nive

Nix et glacies, si de aqua bona fiat, laudabilis est, sed illa melior est que super petram et mundam terram cadit. Que super metallinos et fetentes cadit terras omnino cavenda est.


105) - De aqua salsa

Aqua salsa ventrem mollit, sepe bibita ventrem constipat, corpus desiccat, pruriginem et scabiem generat, sed ydropicos et frigidos iuvat; picea et sulphurea similiter. Aluminosa refrigerat ed desiccat. Nitrea ventrem solvit. De metallo f(e)r(re)o sumpta constipat, membra confortat, de metallo eris humiditati stomachi subvenit, de metallo argenti frigidat ac desiccat.
Si quis abitans sit in regione<m> ubi non sint aque bone, pulverem illius quam solitus est bibere secum portet et illis quibus vult uti commisceat et colaturas bibat, alioquin coquat et obtimo vino misceat.


106) - De turbida aqua

Si turbita sic sit aqua, mica tum de pane fiat in illa, si aluminosa, cum dulci vino commisceatur, si corrupta, cum odorifero, si salsa, cum ordei farina et bis vel ter coletur. Si quis frequenter aquam bibit non evadit percussionem viscerum saltim in senectute futura; nec sitibundus post sopnum bibat eam frequenter nec ieiunus.
Aqua calida ieiunum lavat stomachum, de fecibus ciborum purgat stomachum et omnem putredinem et solvit ventrem.



N O T E

(*) Opusculum quod in codice, ut supra dictum est, sign. num. 119 apud Universitatis Complutensis Bibl. Madriti, ad ff. 134v-139v invenitur.

(1) Verbum cicer non solum genus neutrum sed etiam masculinum in hoc articulo exhibet.

(2) In Constantini Africani opera, quae Particulares diete inscribitur, ad v. radix similis articulus invenitur, in quo contra verbum libidinem, quod in hoc loco scriptum est, verbum lapides legitur. Verum in praesenti articulo verbum libidinem suprascriptis litteris emendatum videtur, sed non ita ut plane in quam novam lectionem reducendum sit appareat. Forsan scriba verbum lapidem illic reficere intendebat ideoque a nobis ut aptius accipiendum est.

(3) Verborum potiora et, incerta lectio.

(4) Verbi incerta lectio.

(5) Verbi incerta lectio.

(6) In hoc articulo verborum dietarii, provideant, lacerati et videntur, lectio incerta est.

(7) Verbi lectio alio verbo, in albo spatio desuper scripto, explicatur.